Hae sunt adolescentulae quae nimis
- Folio
- 016r
- Sequence
- 3
- Manuscript Reading Full Text (standardized spelling)
- Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia amen
- Manuscript Reading Full Text (MS spelling)
- Hec sunt adholesentule que nimis xpistum diligunt pro xpisto xpisti famule corpus tormentis subigunt | Albis vallate choreis celi petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix comertium pro terrenis celestia contentu mundialium celi mercantur gaudia | Celestis nempe curia gratanter hiis obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum celi civibus ad celi ferat gaudia | Cui pater cum inclito honor virtus et gloria et spiritu paraclito secula sit per omnia Amen
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah12480.