Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-SO 596 100r 1 Benedixisti domine terram tuam avertisti
Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam | Et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante deum ambulabit et ponit in via gressus suos
Fer. 4 in Letaniis
X
PS 920084 5