Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CDN-Mlr MS Medieval 0073 016r 1 LACUNA

LACUNA

LACUNA
CDN-Mlr MS Medieval 0073 016r 2 Te purpureus virginum candet lilio |

Caelum resonet laudibus sacrum gerens tripudium cujus undenis milibus Christus auget consortium | Pulcher hodie virginum coetus migrat e saeculo adhaeret luci luminum fracto carnis ergastulo | Caeli venter eburneus decore pictus vario harum morte purpureus virginum candet lilio | Regali sata sanguine virgo procedit Ursula divino plena numine regis aeterni famula | Deposcit virgo virginum coetum meritis inclytum quarum est aput dominum merces magnumque meritum | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia amen

XI milium Virginum V H ah12479 *
CDN-Mlr MS Medieval 0073 016r 3 Hae sunt adolescentulae quae nimis

Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia amen

XI milium Virginum M H ah12480 1
Page 1 of 1