Laudes salvatori voce modulemur supplici |

Folio: 
463
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53036
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens | Pannis tergitur in praesepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum | Joseph Mariae Simeoni subditur | Circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abjecta corporis | Ejus deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei | Caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia | Fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat | Linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprehenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol ejus mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus | Mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo Mariae dehinc apostolis | Docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis | Flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant | Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida | Tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat | Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus | Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales tonanti chori trinitati
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
ALLELUIA | LAUDES SALVATORI VOCE modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino iubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens | Pannis tergitur in praesepi miserans precepti transgressorem pulsum patria paradysi nudulum | Ioseph mariae symeoni subditur | Circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abiecta corporis | Eius deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei | Caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia | Fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat | Linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol eius mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus | Mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo mariae dehinc apostolis | Docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti XPICTO cuncta gaudiis | Flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce iubilant | Lucent clarius sol et luna morte XPICTI turbida | Tellus herbida resurgenti plaudit XPICTO quae tremula eius morte se casuram minitat | Ergo die ista exultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit IHCUC | Astra solum mare iocundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales tonanti chori trinitati
Indexing notes: 
PARS LIUDUVARDE PERIORI FINITUR CALLE SUB ARTO; POSTERIOR PRATIS RENITET CUM FLORIBUS AMPLIS. DIE DOMINICA PASCAE.