Stirpe Maria regia | Procreata regem

Folio: 
502
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53095
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia | Et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas | Summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum tuus natus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | STIRPE MARIA REGIA | Procreata regem generans IHCUm | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui salomonis in te lucet sophia | Et ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris iosiae adimplevit te religiositas | Summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum tuus natus omnes precellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen
Indexing notes: 
DE NATIVITATE SANCTAE MARIAE. ADDUCENTUR.