Sacerdotem Christi Martinum | Cuncta per

Folio: 
512
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53181
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sacerdotem Christi Martinum | Cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tantis juvenis | Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus ydola | Hic nudis mysteria bracchiis conficiens praeditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | SACERDOTEM XPICTI MARTINUM | Cuncta per orbem canat aecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis hereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genitrix talis filii | Italia exultet alitrix tantis iuvenis | Et galliae trina divisio sacro certet litigio cuius esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant turoni soli eius corpus foveant | Huic francorum atque germaniae plebs omnis plaudat quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est aegypti patribus greciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se martini meritis sentiunt atque eius medicamini | Nam febres sedat demonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad XPICTI gloriam dat ignibus idola | Hic nudis misteria brachiis conficiens preditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Eius ori numquam XPICTUC abfuit sive iustitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam XPICTI nobis supplicatu tuo semper infundas
Indexing notes: 
IN NATIVITATE SANCTI MARTINI. BEATUS VIR.