Christi domini militis martyrisque fortissimi

Folio: 
546
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53216
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Christi domini militis martyrisque fortissimi proelia voce pari canamus extollentes ad sidera | Qui signifer bellicosus extiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando daemon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui Saulum fecerat necis illius auctorem Pauli nunc ecclesiae doctoris ejusdem tremit praecepta | Nam cum martyris undique corpus immensus imber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore Christi libenter sustinens fuderat verba talia | O Christe potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam jugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli praemia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | XPICTI DOMINI MILITIS martyrisque fortissimi prelia voce pari canamus extollentes ad sydera | Qui signifer bellicosus extiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando demon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui saulum fecerat necis illius auctorem pauli nunc aecclesiae doctoris eiusdem tremit precepta | Nam cum martyris undique corpus inmensus ymber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore XPICTI libenter sustinens fuderat verba talia | O XPICTE potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam iugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli premia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte
Indexing notes: 
IN NATIVITATE SANCTI STEPHANI. YPPWDIAKWNICCA (yppodiaconissa = hypodiaconissa)