Ecce sollemnis diei canamus festa |

Folio: 
578
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53096
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turpida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerat alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majora praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis acquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Ut tuo nos munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Ecce solemnis diei canamus festa | Qua saeculo procssit gemma potens et nobilis maria | Regalibus exorta parentelis THEWTOKOYC inclita | Haec egressura de germine iesse tempore prisco predicta est virgula | Et flos ex eius radice procedens turpida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerat alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed maiora predita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Eius qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines iunxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis acquirat genitrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Ut tuo nos munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna
Indexing notes: 
IN NATIVITATE SANCTAE MARIAE. PUELLA TURBATA.