Ad celebres rex caelice laudes

Folio: 
596
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53190
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Ad celebres rex caelice laudes cuncta | Clangat canora caterva symhonia | Odas atque solvat contio tibi nostra | Cum jam renovantur Michaelis Inclyta valde festa | Per quem laetabunda perornatur machina mundi tota | Novies distincta pneumatum sunt agina per te facta | Sed cum vis facis haec flammea per angelicas officinas | Inter primaeva sunt haec nam creata tua cum simus nos ultima factura sed imago tua | Theologica categorizant symbola nobis haec ter tripertita per privata officia | Plebs angelica phalanx et archangelica principans turma virtus uranica ac potestas almifica | O dominantia numina divinaque subsellia cherubim aetherea ac seraphim ignicoma | Vos o Michael caeli satrapa Gabrielque vera dans verbi nuntia | Atque Raphael vitae vernula transferte nos inter paradisicolas | Per vos patris cuncta complentur mandata quae dat | Ejusdem sophia compar quoque pneuma una permanens in usia | Cui estis administrantia deo millia millium sacra | Vices per bis quinas bis atque quingentas vestra | Centena millena assistunt in aula ad quam rex ovem centisimam | Verbigena drachmamque decimam vestra duxit supra aglamata | Vos per aethra nos per rura terrea | Pars electa harmoniae vota damus perlyricas citharas | Quo post bella Michaelis ultima | Nostra deo sint accepta auream super aram thymiamata | Quo in coaeva jam gloria | Tum decantemus alleluia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Ad celebres rex caelice laudes cuncta | Clangat canora caterva Symhonia | Odas atque solvat contio tibi nostra | Cum iam renovantur michahelis Inclyta valde festa | Per quem laetabunda perornatur machina mundi tota | Novies distincta pneumatum sunt agina per te facta | Sed cum vis facis haec flammea per angelicas officinas | Inter primaeva sunt haec nam creata tua cum simus nos ultima factura Sed imago tua | Theologica cathegorizant symbola nobis haec ter tripertita per privata officia | Pleps angelica phalanx et archangelica principans turma virtus uranica ac potestas almifica | O dominantia numina divinaque subsellia cherubin et aetherea ac seraphin ignicoma | Vos o michahel caeli satrapa gabrihelque vera dans verbi nuntia | Atque raphahel vitae vernula transferte nos inter paradysicolas | Per vos patris cuncta complentur mandata quae dat | Eiusdem sophya compar quoque pneuma una Permanens in usia | Cui estis administrantia Deo milia milium sacra | Vices per bis quinas Bis atque quingentas vestra | Centena millena Assistunt in aula ad quam Rex ovem centisimam | Verbigena dragmamque decimam vestra duxit supra aglamata | Vos per aethra nos per rura terrea | Pars electa armoniae vota Damus perlyricas cytharas | Quo post bella michahelis ultima | Nostra deo sint accepta auream super aram tymiamata | Quo in coaeva iam gloria | Tum decantemus alleluia
Indexing notes: 
The feast is called in the manuscript "In Dedicatione Basilice Archangeli Michahelis".