Agone triumphali militum regis summi |

Folio: 
522
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53229
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Agone triumphali militum regis summi | Dies iste celebris est populis ipsi regi credulis | Hi delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cottidie bajularunt | Hos nullius feritas a Christo separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut cathena molliunt fortia in Christo pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos Christi martyres | Nos valde fragiles precibus nos justo judici sinceris jugiter commendare curate
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Agone triumphali militum regis summi | Dies iste celebris est populis ipsi regi credulis | Hi delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cotidie baiolarunt | Hos nullius feritas a XPICTO separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut catena molliunt fortia in XPICTO pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi XPICTI solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos XPICTI martyres | Nos valde fragiles precibus nos iusto iudici sinceris iugiter commendare curate
Indexing notes: 
IN NATALE MARTYRUM. VOX EXULTATIONIS.