Clare sanctorum senatus apostolorum princeps

Folio: 
521
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53228
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Clare sanctorum senatus apostolorum princeps orbis terrarum rectorque regnorum | Ecclesiarum mores et vitam moderare | Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique | Antiochus et Romus concedunt tibi Petre regni soliam | Tyrannidem tu Paule Alexandrinam invasisti Graeciam | Aethiopes horridos Matthaee agnelli vellere | Qui maculas nesciat aliquias vestisti candido | Thoma Bartholomaee Joannes Philippe Simon Jacobique pariles | Andrea Thaddaee dei bellatores inclyti | Et vos occidens et oriens | Immo teres mundi circulus se patres habere gaudet et exspectat judices | Et idcirco mundus omnis laudes vobis et honorem sanctis debitum supplex impendit
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Clare sanctorum senatus apostolorum princeps orbis terrarum rectorque regnorum | Aecclesiarum mores et vitam moderare | Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique | Antiochus et romus concedunt tibi petre regni soliam | Tyrannidem tu paule alexandrinam invasisti gretias | Aethiopas horridos mathee agnelli vellere | Qui maculas nesciat aliquias vestisti candido | Thoma bartholomee Iohannes philippe simon iacobique pariles | Andrea tathee dei bellatores incliti | Et vos occidens et oriens | Immo teres mundi circulus se patres habere gaudet et expectat iudices | Et idcirco mundus omnis laudes vobis et honorem laudes sanctis debitum supplex impendit
Indexing notes: 
IN NATALE APOSTOLORUM. AUREA.